El horror iba por las dos partes...
"Venientes uero Turci in festo sancti Michahelis, inuenerunt Rainaldum et qui cum eo erant, occideruntque Turci multos ex eis. Alii fugerunt in castrum. Quod confestim Turci obsederunt, eisque aquam abstulerunt. Fueruntque nostri in tanta afflictione sitis, ut flebotomarent suos equos et asinos, quorum sanguinem bibebant. Alii mittebant zonas atque panniculos in piscinam, et inde exprimebant aquam in os suum. Alii mingebant in pugillo alterius, et bibebant. Alii fodiebant humidam terram, et supinabant se, terramque sternebant super pectora sua, pro nimia ariditate sitis. Episcopi uero et presbiteri confortabant nostros et commonebant ne deficerent. Haec tribulatio fuit per octo dies. Denique dominus Alamannorum concordatus est cum Turcis, ut traderet socios illis, et fingens se exire ad bellum, fugit ad illos et multi cum eo. Illi autem qui Deum negare noluerunt, capitalem sententiam susceperunt. Alios quos ceperunt uiuos adinuicem diuiserunt quasi oues. Alios miserunt ad signum et sagittabant eos; alios uendebant et donabant quasi animalia. Quidam conducebant suos in domum suam, alios in Corosanum, alios in Antiochiam, alios in Aleph, aut ubi ipsi manebant. Isti primo felix acceperunt martirium pro nomine Domini Iesu."
El texto en cursiva merece el esfuerzo de intentar entenderlo.
lunes, 7 de julio de 2008
Suscribirse a:
Enviar comentarios (Atom)
No hay comentarios:
Publicar un comentario